25. The King's Writ summoning the Great Council.

[September 7, 1640. Rushworth, iii. 1257. See Hist. of Engl. ix. 201.]

Rex Reverendissimo in Christo Patri ac fideli consiliario nostro Willielmo eadem gratia Cantuar. Archiepiscopo, totius Angliae primati et Metropolitano salutem. Quia super quibusdam arduis et urgentissimis negotiis nos et Regni nostri statum Coronaeque nostrae Jura specialiter concernentibus vobiscum et cum aliis Praelatis, Magnatibus et Proceribus ipsius Regni apud civitatem nostram Ebor. die Jovis, 24 die instantis mensis Septembris colloquium habere volumus et tractatum, vobis in fide et dilectione quibus nobis tenemini firmiter injungimus et mandamus, quod cessante excusatione quacunque, dictis die et loco personaliter intersitis nobiscum et cum Praelatis, Magnatibus et Proceribua praedictis super dictis negotiis tractaturi vestrumque consilium impensuri, et hoc sicut nos et honorem nostrum ac tranquillitatem regni nostri juriumque nostrorum praedictorum diligitis, nullatenus omittatis. Teste etc. 7 Sept.


Contents | Home | Constitution Society

Popular Pages

{link-v-xlrg-1}